Charter Document - 05960088
Charter Number: | 05960088 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 - 1204 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[V]niuersis sancte Matris ecclesie Filijs presentibus et Futuris Robertus de Bera Clericus salutem Sciatis quod Ego diuine pietatis intuitu dedi et concessi ecclesie beate Marie de Sutwyc et Canonicis eiusdem loci in liberam puram et perpetuam elemosinam dimidiam virgatam terre quam Radulfus Bruseuent tenuit cum mora supra quam Camera mea fuit et pratis et pascuis et bosco et plano et cum omnibus pertinentibus suis tenendam libere et quiete ab omni exactione et seruicio seculari quantum ad me pertinet Hanc autem Donacionem feci pro anima Domini mei Ricardi de Humet qui michi eandem terram dedit pro seruicio meo et pro anima Agnetis vxoris eius et pro anima domine lucie vxoris Willemi de Humet que ibidem sepulta est et pro salute ipsius domini mei Willelmi de hum et mea et omnium dominorum et amicorum meorum Hijs Testibus Willelmo Abbate de Dureford fratre Vuiato Roberto Capellano de Peteresfelde et Multis Alijs