Charter Document - 05960080
Charter Number: | 05960080 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1180 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod Ego Walterus de Burhunt pro amore dei et pro salute mea et vxoris mee Felicis et omnium antecessorum et heredum meorum dedi et hac Carta et sigillo meo confirmaui in liberam et perpetuam elemosinam ecclesie sancte Marie de Suthewyk et Canonicis eiusdem loci totam illam porcionem terre de feudo meo que iacet infra culturam eorum inter Risham et Viam qua itur a Suthewyk versus Portesmuth saluo tamen iure Domine Rose in vita sua solummodo quantum ad partem dotis sue pertinet Post eius vero decessum tota predicta porcio terre prefatis Canonicis imperpetuum remanebit Hanc autem porcionem terre assignaui memorate ecclesie in dotem dedicationis Capelle sancti Jacobi cui presents interfui Testibus Domino Albano episcopo qui predictam Capellam dedicauit Roberto Can et Multis Alijs