Charter Document - 05960065

Charter Document - 05960065


Charter Number: 05960065
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1177 - 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et Futuri quod Ego Ernaldus Filius Ricardi de Henton dedi et concessi et presenti Carta et sigillo meo confirmaui Ade de Henton pro seruicio et homagio suo duas quarentenas terre proximas terre Radulphi de Cumbrai que dicitur Campe ex aquilonali parte eiusdem Campe et totam medietatem terre illius vbi Boscum Willelmi nigri fuit que iacet ex orientali parte terre henrici de la hege et preterea concessi eidem Ade Masuagium illud cum horto quod Gunnilda filia Ernaldi tenet Hec omnia predicta concessi eidem Ade tenenda sibi et heredibus suis de me et heredibus meis ad Festum sancti Michaelis duos solidos sterlingorum pro omni seruicio saluo seruicio regali Pro hac autem concessione mea memoratus Adam dedit mihi de Gersumma dimidiam marcam Argenti Testibus G Priore et luce et baldwino Canonicis Suthewicensis Rogero de Scur et alijs Multis

Source (click image below to view full size)