Charter Document - 05960063
| Charter Number: | 05960063 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1177 - 1219 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Isti fuerunt in hundredo de Portesdune in die Sanctorum Primi et felicianj quando Walterus filius Hugonis Locc abiurauit sponte quicquid iuris habuit uel habere potuerit in parte que eum contingebat de terra quam predictus pater eius tenuerat in Manerio de Westburhunt Vnde reddere debebat Annuatim v solidos cum alio seruicio Iurauerunt etiam post eum et cum eo et eodem modo fratres eius Clemens primogenitus et Ricardus natu posterior scilicet quod nullus eorum nec aliquis per quempiam eorum ab illa die imposterum mouebit querelam uel questionem aduersus Priorem et Canonicos de Suwic de predicta terra Predicti autem Prior et Canonici pietatis intuitu iam dicto Waltero et memoratis fratribus eius dederunt viginti solidos sterlingorum in testimonium huius abiurationis Gvido Prior Suwic Robertus Sacrista Alexander de Burh Walterus et henricus fratres eius Germanus de Ranuill Willelmus de ho Willelmus de Warda Willelmus de Ranuill Simon de Burh Martin et humfridus Mahum et Johannes tunc seruientes de hundredo et per manum istorum predicti Canonici pacuerunt eisdem fratribus decem solidos prescripto die
