Charter Document - 05960057
Charter Number: | 05960057 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1177 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Johannes de Gisorz dedi et concessi et presenti carta confirmaui Deo et ecclesie sancte Marie de Sudwica et canonicis regularibus ibidem deo seruientibus in perpetuam et liberam elemosinam pro salute anime mee et patris et matris et antecessorum et heredum meorum locum quondam ad erigendum in eo capellam in honore Gloriosi Martyris Thome cantuariensis quondam archipresulis super terram meam que dicitur Sudeweda apud insulam de portesia in occidentali parte illius terre quam tunc temporis Lucas de me tenuit Habet autem locus ille xiij perchas in longitudine et xij in latitudine Supplico itaque canonicis predictis et eorum successoribus ut nostri memoriam in orationibus suis in perpetuum faciant et ut omnium ecclesie beneficiorum participes mereamur effici Donationis mee testes sunt Ricardus Sacerdos et fabianus de Tichefeld et Ricardus frater eius Hugo clericus petrus de Reillj Ricardus clericus Willelmus Aurifaber Rogerus et Adam fratres eius Rogerus Niger Henricus filius Ricardj