Charter Document - 05960049

Charter Document - 05960049


Charter Number: 05960049
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1165
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab incarnatione domini MCLXV Nouerit quicumque presens scriptum uiderit quod Alexander filius Hereberti de burhunta post primam concordiam que cum dompno Waltero priore de Sudwica et cum fratribus ecclesie de terris de pasturis et de elemosinis patris sui concordatus est et concordia facta certo scripto sub sigillo Ricardi de humet constabularii Regis confirmata fuit euenit quod idem Alexander priorem inplacitauit de molendino quod primum cyrographum testabatur herebertum patrem suum dedisse ecclesie in perpetuam elemosinam cum terra circa molendinum et quicquid sui iuris habebat inter duas aquas que sunt ex utraque parte culture prioris de apelsteda nec permisit priorem molendinum suum emendare Sed querimoniam suam fecit de priore bailliuis domini de porc scilicet Waltero bret dapifero et henrico constabulario et ceteris hominibus quod magnum dampnum recipiebat terra sua per quasdam aquarum exclusas quas prior fecerat ad aquam emittendam et sine ratione sicut dicebat et super terram suam eas posuerat Prior autem e contra respondebat quod iuste et rationabiliter eas fecerat et in terra ecclesie quam pater suus cum molendino dederat eas posuerat pro qua distantia inter eos sedanda et pacificanda bailliui domini et iusticia eius et pene omnes uicini et liberales homines huius prouintie semel et iterum et tercio super terram conuenerunt et audita utriusque partis ratione ad iuditium perrexerunt Cum autem de iudicio inter se tractarent amici Alexandri qui sue parti fauebant priorem rogauerunt ut eum aliqua amicali concordia uinceret Quare prior consilio amicorum suorum ei unam marcam dedit supra duas marcas quas ei prius dederat pro prima concordia Hac conuentione ut ecclesie in perpetuum remaneret quedam parua iunchura que ante molendinum iacet inclusa ex una parte ex ueteri ductu uel filo aque et ex alia parte ex nouo quo molendinum uertitur et excluse in pace aperientes et claudentes remanerent Nec ipse aliquid amplius ultra primum filum aque in australi parte super ecclesiam calumpniaret et ut liceat priori stagnum molendini erigere et eleuare et roborare usque ad certam metam quam Alexander per conuentionem ei posuit scilicet paruam arborem ulni et in amore priori ultra progredi concessit latitudinem viii pedum et uie quas ei prior de terra sua de apelsteda fecit in pace remaneant et semita per quam ad ecclesiam uenire debet que sex pedes latitudinis habere debet sic in pace seruetur et prior eam sepe uel fouea claudat secundum quod uoluntas uel facultas ei suppeditauerit Huius conuentionis sunt testes Walterus bret henricus de Mednill Robertus de ramuilla Willelmus de Risfort Osbertus frater eius Matheus de Scuris Willelmus de haliwella Ricardus de la bera Robertus clericus frater eius Reginaldus de denemeda Reinalmus Ricardus frater eius Ricardus filius danielis Petrus de cosham Ricardus de Wimering Rogerus clericus Robertus turnur Robertus de ho Henricus de hameled [] de froillia Walterus frater Alexandri Bernardus

Source (click image below to view full size)