Charter Document - 05960048
| Charter Number: | 05960048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1165 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et Futuri quod Ego Radulphus de Plaiz dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmaui Ade de Portesia et heredibus suis totam terram iuxta Plantam que mea est pro homagio et seruicio suo Tenendam de me et de heredibus meis ipse adam et heredes eius libere et quiete Reddendo inde annuatim v solidos in Festiuitate sancti Michaelis pro omni seruicio et consuetudine saluo seruicio domini Regis et prefatus Adam et heredes eius closturam ad domos meas et heredum meorum emendendas sufficienter inuenient et virgas ad crates falde mee de bosco meo quod de me tenet Istam igitur terram nominatam predictus adam et heredes eius contra omnes gentes et feminas defendent Hijs Testibus Willelmo trusamull Rogero de frowesh et Multis Alijs
