Charter Document - 05960047

Charter Document - 05960047


Charter Number: 05960047
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris herebertus de froill Salutem Notum sit uniuersitati uestre quod ego pro amore dei et anima patris mei et antecessorum meorum et pro salute anime mee et heredum meorum dedi et concessi et presenti carta confirmaui deo et ecclesie sancte Marie de Sudwica et canonicis ibidem deo seruientibus unam acram terre que iacet in mearcfurlong iuxta acram quam prefati canonici escambiauerunt de Roberto de Normann in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seruitio seculari Predicti autem canonici animam patris mei et me in fraternitatem suam receperunt et anniuersarium patris mei diem et mei post obitum meum singulis annis celebrabunt Et ut hec donatio mea firma stabilis que permaneat eam presenti scripto et sigillo meo confirmaui Testibus his Ricardo de Northona Ricardo de Burhunt Herberto de Heges Petro de Heges et Alano fratre eius Roberto de Molend Geruasius de Norhton Andrea capellano Willelmo presbytero Roberto clerico Elya de louentona Waltero clerico Henrico de Drueuall Willelmo fratre Waltero simplice Thoma Reginaldo Luwino

Source (click image below to view full size)