Charter Document - 05960037

Charter Document - 05960037


Charter Number: 05960037
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1164
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod Hec compactio facta est inter monachos sancti Swithuni Wintonie et Canonicos de Suthwica presente et decernente domino Henrico Winton episcopo videlicet quod ornamenta ecclesiastica que dudum monachi minis proinde emerant et canonici denuo a predictis monachis exintegro exigebant religiosorum et proborum virorum mediante consilio simul et approbante iudicio per medium diuisa sunt et monachis vna medietas altera vero canonicis vtrique presentibus et in hoc consencientibus distributa et in bona pace est tradita ita quod vtraque ecclesie sibi satisfactum esse asseruit et querelam omnem imperpetuum adinuicem relaxauit Hec conuencio confirmata est et in vtriusque ecclesie Capitulo recitata et concessa coram hijs Prioribus Willelmo Winton et Waltero Suthwic Anno ab incarnatione domini MCLXIIIJ Hijs Testibus

Source (click image below to view full size)