Charter Document - 05960035
| Charter Number: | 05960035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1154 - 1171 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[Hen]ricus Dei Gratia Wintoniensis Episcopus Radulfo Archidiacono et Uniuerso Clero de Hamtesyr Salutem Sciatus quod ecclesiam sancte marie de portesia cum terris decimis oblationibus et cum omnibus pertinenciis suis et nominatim cum dimidia hida terre apud [Stubinctunam concessi et presenti carta confirmavi canonicis] apud Sudwicam deo et sancte Marie seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam quiete et honorifice possidendam sicut Balduinus de Porteseia eandem ecclesiam illis concessit et per cartam suam concessionem suam muniuit Testibus Radulfo archidiacono de Hantes Roberto archidiacono Surr Roberto de Limesi Roberto de Claf Petro medico Alberto de Summa Willelmo filio Regis Stephani
