Charter Document - 05960031

Charter Document - 05960031


Charter Number: 05960031
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Agreement
Date: 1160 - 1171
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam posteri quam presentes quod ego Agnes priorissa de etona et hugo prior totus que conuentus tam fratrum quam sororum concedimus petro clerico de katelingetona fratri nostro ecclesiam de katelingetona cum omnibus pertinentiis suis et adiacenciis in elemosinam quamdiu aduixerit Saluo tamen iure ecclesie nostre de etona scilicet quod ipse petrus predicte ecclesie nostre de etona usque [quinque] marchas argenti et duos besandos auri annuatim reddet his terminis ad purificationem primam partem ad festum sancti iohannis baptiste secundam partem ad festum sancti michaelis terciam partem Ipse uero iam dictus petrus in fraternitatem ecclesie nostre receptus quemdam breuiarium et unum missale iam nominate ecclesie de katelingetona in perpetuum in elemosinam dedit et corpus suum et omnia catella sua in fine suo ecclesie nostre de etona concessit ita quod uitam suam in aliam ecclesiam nisi nostram mutare non ualebit et quod uxorem super fundum predicte ecclesie sibi non associabit hec autem prefata ecclesie nostre fiducialiter tenenda et omnia ut diffinita sunt legaliter reddenda predictus petrus in conspectu nostro tactis sacrosanctis iuramento confirmauit Hiis testibus Willelmo sacerdote et uitali sacerdote hugone fratre fromundo fratre nigello fratre Rodberto fratre cum barba berceram fratre humfrido fratre et pretore etonie et rodberto clerico de dadelintona

Source (click image below to view full size)