Charter Document - 05960023
| Charter Number: | 05960023 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1154 - 1177 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod Walterus prior de Sudwica et conuentus eiusdem ecclesie et Reinelmus filius Henrici et Ricardus frater eius concordati sunt de illa acra que est in meridiana parte molendini et similiter de calengio quod faciebant in villa canonicorum de Sudwica hoc modo Canonici dederunt Reinelmo pro illa acra aliam in cambium in osendena inter suas iiij acras et prior dedit Reinelmo unum palefridum pro peior amento molendini sui et remisit ei viij solidos quos debuit ecclesie ex debito Roberti fratris sui et Ricardo similiter condonauit prior iij solidos quos ipse ecclesie debuit et ipsi fratres Reinelmus et Ricardus ambo librum euangliorum sumpserunt et super altare posuerunt promittentes fidelitatem et pacem et amorem ecclesie exinde tenere perpetuo dum uiuerent et sic fraternitatem ecclesie receperunt ut in memoria orationum et beneficiorum ecclesie haberentur et anima patris eorum Hac itaque pace et amore inter canonicos et ipsos fratres hoc modo facta placuit inter utramque partem ut omnia cambia terrarum que inter ecclesiam et patrem eorum in tempore Henrici regis facta fuerunt integre tenerentur Que autem post mortem regis cambiata fuerunt uel aliquo modo preoccupata conuenit inter ipsos quod prior iij homines de hominibus Reinelmi eligeret et Reinelmus iij alios ex hominibus prioris et sicut isti vi iurarent sic remaneret unicuique quod isti suum dicerent Elegit itaque prior ex hominibus Reinelmi Willelmum moreuillam fratrum eorum et Godingum et Rogerum drageleg et Reinelmus ex hominibus prioris elegit Rogerum clericum et Radulfum filium Wulwardi et paganum Hij vi iurauerunt quod ueritatem dicerent de calengiis que inter ipsos erant Per sacramentum itaque istorum remansit priori una acra et dimidia in orientali parte de Wulfgide more pro acra et dimidia que est ante portam Reinelmi Alia acra remansit priori iuxta uiam de Wulfgide more et dimidia acra ad aissam Curtillagium supra domum algari remansit priori et pratellum subtus domum remansit Reinelmo Dimidia acra remansit priori subtus uiam que uadit ad Wimering pro dimidia acra que est in clauso patris Ribout iuxta uiam Priori remansit pratum iuxta aquam de bikeford quod odo tenet acra de sanesida pro acra de aissa De sarto de aissa remansit priori sua pars sicut iuratores eam diuiserunt et Reinelmo sua De cambio salinarum placuit inter ipsos et illud teneretur Postea Reinelmus calengiauit paruum pratellum et communem infra clausum prioris de Wlgide more scilicet consilio amicorum concessit illud et quicquid recti ibi habebat deo et ecclesie Hac concordia ex utraque parte concessa dominus porcestrie Ricardus de humet vt presenti carta scripto confirmaretur precepit et quod nunquam amplius aliquod calengium renouaretur inter ipsos nec de terris nec de pascuis nec de bosco nec de uiis nec de semitis et si quis de isto exiret aliquo modo per uicinos et per conuentionem et per scriptum foret emendatum Hec conuentio facta est apud Sudwicam in vigilia assumptionis sancte Marie anno quo Rex Henricus misit Ricardum de humet ad norm et ceteras terras suas ultra mare custodiendas et coram his testibus Ricardo presbytero de Wimering Radulfo presbytero de portesia Ricardo capellano de Sudwica Willelmo de Risford Henrico de Mednil Alexandro de burhu Ricardo filio danielis Iuone clerico Rogero clerico Ricardo Curtillario Edmundo Blachem et aliis hominibus prioris Rogero Molendinario Godingo Willelmo [] et omnibus hominibus Reinalmj
