Charter Document - 05960016
Charter Number: | 05960016 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum peruenerit Ricardus filius danielis et Basilia uxor sua Salutem Sciatis quod nos pro amore dei et pro reuerentia gloriose Virginis Marie et pro salute animarum nostrarum nec non et omnium filiorum seu parentum et amicorum nostrorum dedimus et concessimus ecclesie sancte Marie de Sudwica et canonicis eiusdem loci in liberam et puram et perpetuam elemosinam ecclesiam de Wanested sicut eam donare potuimus cum quodam masuagio quod est in eadem villa de Wanesteda quod pertinet ad ipsam ecclesiam de Wanesteda ab antiquo cum crofta octo acrarum et clauso ad idem masuagium pertinentibus et cum acra que fuit perca Imbe quam acram ad sustinentationem capellani adauximus que etiam clausa est ad masuagium capellani ut simul fiant ix acre in uno clauso et preterea quandam hauedacram in occidente curie Johannis mald in estburhunta ad caput iiij acrarum de feodo nostro que hauedacra est iuxta uiam uersus montem et unam acram ultra montes iuxta terram de Wimeringes que acra est mercacra inter terram de Wimeringes et terram Johannis Mald que est in oriente de pallesgraua et unam acram del West de Godecrofte ultra montes del West de palesgraua in middelfurlonga que iacet per se inter terram Johannis Mavd et ita sunt xij acre pertinentes ad predictam ecclesiam de Wanesteda Concessimus etiam eis in liberam et perpetuam elemosinam totam decimationem tam de dominio nostro quam de toto alio feodo nostro ad Wanestedam pertinente de omnibus rebus que sunt rationabiliter decimande per annum Propter loci autem paupertatem ad subsidium uictus capellani qui debet in predicta ecclesia ministrare et in ipsa uilla residere prior et canonici concesserunt capellano eiusdem ecclesie totam decimationem de dimidia hida que pertinet ad draitonam que uocatur Mierdesmor Sane prescripti priori et canonici singulis annis debent in festo sancti laurentij propter ipsius martyris et loci reuerenciam aliquos e fratibus suis ad sepedictam ecclesiam de Wanesteda destinare ut ibidem seruitium diuinum honorabilius celebretur et omnes oblationes et alias obuentiones que in eadem illic prouenerint ad honorem et utilitatem Sudwic ecclesie percipiant Capellanus uero qui ibidem ministrauerit domino Wintoniensis episcopo et officialibus eius debet de omnibus ad se et predictam ecclesiam pertinentibus respondere Ut ergo hec donatio et concessio nostra in perpetuum firma stabilis que permaneat eam presenti carta et sigillo nostro confirmauimus Testibus his Bartholomeo capellano de Wimering Henrico daco Matheo oisel Thoma de Bera Alano de olt Theobaldo seruiente de ferreha Waltero de Reinn Nicholao le bel Roberto clerico et Reginaldo fratre eius Baldewino Helia Waltero Thoma Henrico de Drueuall Willelmo portario Hurrico