Charter Document - 05960014
Charter Number: | 05960014 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification, Grant |
Date: | 1150 - 1171 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Karissimo Patri et Domino Henrico Dei Gratia Wintoniensis Episcopo et Omnibus Fidelibus Dei tam presentibus quam fut[uris] Baldewinus de porteseia Salutem Sciatis quod ego pro salute et incolumitate domini Henrici Regis et Hugonis de port [et Henrici] de port et Johannis de port dominorum meorum Salute et pro anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum [meorum] et heredum meorum et amicorum salute dedi et concessi in liberam et puram et perpetuam elemosinam ecclesie sancte [Marie de] Sudwica et canonicis eiusdem loci ecclesiam de porteseia sicut laicus homo potest et solet ecclesiam donare [cum terris] et decimis et omnibus rebus ad eam pertinentibus et dimidiam hydam terre apud stubintonam cum prefata ecclesia et dim[idiam vir]gatam terre apud Bocland et pasturam centum ouium et xv animalium et xx porcorum in dominico meo et in [commu]nione hominum meorum Hac autem elemosinas meas tam de ecclesia quam de predictis terris et pasturis [prescrip]tis canonicis dedi liberas et quietas ab omni exactione et seruicio seculari et eas erga omnes homines ego et heredes mei pro posse nostro adquietare et Warantizare debemus Huius donationis et confirmationis testes sunt Radulfus [archidiaconus] Wint Robertus de clafford Ricardus de Wimering Robertus clericus Henricus de mednill constabularius porcestrie Reinelmus de [Burhu] Ricardus frater eius Ricardus filius Danielis Rogerus clericus Willelmus aurifaber Willelmus filius ansgodi Willelmus de [ething]d Richerius filius eius Radulfus presbyter de portes [] Ricardus ang