Charter Document - 05960013
Charter Number: | 05960013 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification, Grant |
Date: | 1150 - 1168 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[H]enrico Episcopo et omni Clero Wynt ecclesie et Omnibus Fidelibus dei Balduwinus de Portesia salutem Notificetur paternitati vestre quod Ego in presencia domini Regis Henrici secundi apud Porcestriam eius manu et concessu simul et domini mei Johannis de Port dedi et concessi et presenti Carta confirmaui ecclesie beate Marie de Suthewic et Canonicis regularibus deo ibidem seruientibus ecclesiam de Portesia cum decimis et omnibus beneficijs eidem ecclesie pertinentibus in perpetuam et liberam elemosinam et dimidiam hidam terre apud Stubintunam dedi cum prefata ecclesia et dimidiam virgatam apud Bocland liberas et quietas ab omni seculari seruicio et in Bocland dedi et concessi eis pasturam Centum ouium et xv Animalium et xx Porcorum in dominico meo et in Communione hominum meorum Hanc Donacionem prefate ecclesie feci pro statu et incolumitate domini Regis et Filiorum eius et pro salute mea et vxoris mee et pro animabus antecessorum meorum Alexandri videlicet Patris mei et Matris mee et animabus dominorum meorum Hugonis de Port et Henrici Port et heredum eorum Hijs Testibus Radulfo Archidiacono Wynt Roberto sclaford Ricardo de Wimeringes et Multis Alijs