Charter Document - 05960012
Charter Number: | 05960012 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification, Confirmation |
Date: | 1150 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Patri spirituali et domino karissimo Henrico dei gratia Wint episcopo et omnibus Christianis tam futuris quam presentibus Robertus de pontearch Salutem Sciatis karissime domine quod multum placet mihi et inde uobis gratias ago quod uos dei instinctu religionem canonicorum regularium quam apud porcester dominus pater meus per dominum H regem primo fecit institui nunc de regio assensu apud Suwic propter competentiam loci transferre curastis Vnde et ego pro amore dei canonicis regularibus in ecclesia Sancte Marie de Suwic deo amodo seruituris concedo et hac karta et sigillo meo confirmo quicquid pater meus predictus eis dederat dum fuerunt porcestrie et similiter omnia tenementa que eis prius dederam et per nomen porcestrie confirmaueram tam in ecclesiasticis rebus quam in secularibus Testibus Radulpho archidiacono Wint avberto de summa Magistro Jordano Fantasma Roberto elemosinario Turstino Vicecomite herberto Tracheuel Gilleberto oin et multis aliis