Charter Document - 05960010
Charter Number: | 05960010 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1148 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]icholaus dei gratia episcopus land Vniuersis catholice ecclesie Filijs quod bonum est sectari Pietatis opera pastoralem decet curam subditis prorogare et per hec cunctos incedere nobis conuenit verbo et exemplo ceteros exhortari et quam in ecclesijs construendis maxime pietatis probatur effectus quod ibi impenditure in celesti absque dubio thesauro fideli deposito collacatur Huic est karissimi fratres quod dilectionem vestram pia prece conuenimus quatinus ecclesie sancte dei genitritis Marie que apud Sudwikam in honore dei construitur manum misericordie porrigatis et in hac iuuanda que a fratribus ibidem diuino seruicio mancipatis laboribus cum modicis fulciantur opibus edificatur elemosinarum opem conseratis Omnibus autem admonicioni nostre assensum prebentibus et illic benefacientibus de data nobis desuper gracia confidentes x dies iniuncte penitencie relaxamus Hec autem ratum consistere decernimus donec ecclesie opus ad perfectum ducatur