Charter Document - 05960005

Charter Document - 05960005


Charter Number: 05960005
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Exchange
Date: 1141 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Paganus de Portesia et Adam filius et heres eius Salutem in domino Notum sit uniuersis nos pro animarum nostrarum salute concessisse et dedisse domino et Sancte Marie et Abbatie de qurraria in perpetuam et puram elemosinam terram de Porteswald de feudo Johannis de Port et unam uirgatam terre in Porteswald cum suis pertinenciis de feudo Ricardi de Chamuill quas terras Baldeuuinus predecessor et frater meus eidem Abbatie dedit Preterea ego paganus filio et herede meo Ada concedente pro salute nostra et antecessorum nostrorum dedi predicte Abbatie in excambiam dimidie uirgate sue de Copponore illam meam uirgatam terre cum pertinentiis suis quam habui apud lenchestoche de feudo de portesie Hanc autem uirgatam terre cum duabus predectis uirgatis terre concedimus et confirmamus predicte abbatie integras in boscho in plan in pratis in pascuis cum ceteris libertatibus suis Liberas quietas et solutas ab omnibus terrenis seruiciis Videlicet Danegheld scuage hidage Murdre De his uero et de omnibus aliis seruiciis que per regnum euenire poterunt ego paganus et successores mei extoto de dominio nostro predictas terras adquietare debemus Pro hac mea donatione et confirmatione dederunt michi monachi de quarrar viginti solidos et unum pullum et Adam filio et herede meo alium pullum Hiis testibus Johanne priore de quarraria Roberto de Champeces Henrico de miller Fratre Ricardo Waspaill Waltero de insula baudewin tute sernces Roberto Trenchard Petro de Cosham Willelmo aurifaber Waltero Camerario Willelmo de Iamore Ricardo clerico de bulem Et fratre Eodem monacho qui hanc cartam scripsit et Willelmo le ching

Source (click image below to view full size)