Charter Document - 05960001

Charter Document - 05960001


Charter Number: 05960001
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Return
Date: 1126 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Giffardus dei gratia Wyntoniensis episcopus omnibus baronibus et ministris suis Francis et Anglis salutem et benedictionem dei Sciatis me reddidisse deo et bono petro et Ingulfo priori et monachis quasdam ecclesias quas ab eis iniuste aliquando abstuleram sicut eos inueni seysitos quando ad episcopatum veni tali consideracione ut clerici mei qui eas nunc tenent de iure et manu prioris eas teneant quamdiu vixerint et talem redditum ei reddant qualem eo tempore reddebant eedem ecclesie Post obitum vero eorum libere remaneant in manu prioris Sunt autem hec ecclesie de Alwarestok de Drokenesforde de Estsexentun de Crundal de Aweltone de Worstuna de Fifhida de Patteneya de Wemberga de Celbondintona de Wyli de Nutscill de Melebrok de Weseneistuna de Wordia de Portlond de Ellenduna Preterea quicquid ad honorem prioratus pertinet siue in prepositis maneriorum siue in seruientibus Curie prouidendis atque constituendis ita plene et perfecte concedo et confirmo ei qui nunc a deo et a me consilio et assensu omnium monachorum ordinatus est sicut ipsum prioratum aliquis antecessorum suorum aliquo tempore melius habuit Si quis vero huic nostre concessioni fauerint et ad hoc ut rata firmaque permaneat adiuuerint augeat eis graciam et misericordiam Si quis vero hoc peruertere et adnichilare temptaverint dei maledictione et mea se sciat alligari nihil resipiscat et emendacione congrua quod malefecit emendet Huius rei testes et confirmatores fuerunt Rogerus episcopus Saresburiensis Bernardus episcopatus de Sancto Dauid Gaufridus cancellarius Ricardus archidiaconus Rogerus de Meleford Ricardus Geraldus Bernardus capellanus episcopi [Willelmus de Ponte Arch Gaufridus de Clinton Petrus camerarius et alii]

Source (click image below to view full size)