Charter Document - 05950138
Charter Number: | 05950138 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Exemption |
Date: | 1126 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f150v) |
Charter:
Henricus rex Angl[orum] omnibus uic[ecomitibus] et prepositis et omnibus ministris suis totius Angl[ie] et portuum maris salutem Precipio quod omnia que ministri monachorum de Abbendona emerint ad uictum et uestitum et utensilia monachorum in ciuitatibus et burgis et omnibus aliis mercatis Anglie sint quieta de theloneo et passagio et omni consuetudine unde homines sui affidare poterint suas esse dominicas Et nullus eos uel res illas inquietet uel iniuste disturbet super X libris forisfacture T[estibus] canc[ellario] et Milone de Gloec[estra] Apud Abbendoniam