Charter Document - 05950133
Charter Number: | 05950133 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1126 - 1127 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f165r) |
Charter:
In diebus huius patris quidam maligni abeuntes ad regem adulando suaserunt ei ut hundredum de Hornimere huic ecclesie abriperet simul et mercatum huius uille interdiceret affirmantes suis mendaciis quod nunquam abbas huius loci in propria potestate illud habuerit uel mercatum antiquitus in hac uilla extiterit Quorum adulationibus rex commotus quibusdam iustisoribus suis precepit questionem inde mouere Qui priusquam rem sicut erat indagarent totam abbatiam in forisfactum regis posuerunt Quod cernens uir prudentissimus tam seue tempestati se uiriliter obiciens regem adiit priuilegium regis Eadwardi protulit et ut cunctis legeretur rogauit Quod cum rege iubente Rogerus Salesb[er]iensis episcopus recitasset cepit rex ab indignatione animum reuocare leuius cum abbate loqui At ille fauore baronum circum assistentium fultus diligebatur enim ab omnibus eo quod esset munificus et largus postulabat regem ut illud suo priuilegio et ipse confirmaret sigillo muniret promittens ei trecentas marcas argenti se daturum si deinceps sic hactenus liceret sibi quiete et sine querela in propria illud potestate habere Cuius precibus rex annuens iussit que petebatur sine dilatione fieri Sed et de mercatu uille iussit similiter uoluntatem abbatis fieri muniens ea que scribi precepit suo sigillo