Charter Document - 05950131

Charter Document - 05950131


Charter Number: 05950131
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1121 - 1123
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f150v)

Charter:

Henricus rex Angl[orum] W[illelmo] de Montefichet salutem Permitte esse in pace terram de Langelega quam regina Mathild[is] uxor mea dedit in elemosinam sancte Marie de Abbendona sicut melius unquam fuit in pace tempore antecessoris tui Et quicquid inde super hoc cepisti redde Et nisi feceris Willelmus de Boch[elanda] faciat fieri ne audiam inde clamorem amplius pro penuria recti et iusticie T[este] Nigello de Albini Apud Warengeford