Charter Document - 05950125
Charter Number: | 05950125 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1107 - 1117 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f160v) |
Charter:
Walterus comes iunior cognomine Gifardus manerium VII hidarum quod uocatur Linford tenebat et est ex iure ecclesie huius sed ipse comes inde seruitium debitum contratenere moliebatur Qua re industria abbatis Faritii tantum in hoc preualuit ut idem comes coram episcopis Rogero Saresbiriensi ac Roberto Lincoliensi et multis regis baronibus ecclesie et abbatis homo efficeretur eo tenore ut ex illa terra militis unius seruitium omnimodo reddat quo alii ecclesie milites seruitia exhibent Hec omnia disratiocinata fuere precepto Henrici regis apud Oxeneford in domo Thome de Sancto Iohanne ubi abbas tunc curiam suam fecit eo quod ille Thomas suus homo erat