Charter Document - 05950123
Charter Number: | 05950123 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1111 - 1116 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cotton MS Claudius C IX (f150r) |
Charter:
Henricus rex Angl[orum] R[icardo] uic[ecomiti] de Oxenef[ord] et Rainero de Bada salutem Precipio quod Faritius abbas Abbendone ita bene et quiete teneat hidam terre de Fencota quam tenuit de Adelina de Iuri cum omnibus rebus que ad eam pertinent sicut melius et quietius tenuit Et si inde dissaisitus est resaisiatur Et bene et in pace teneat Et siquid inde captum est cito inde similiter resaisiatur Et mihi faciat quod iuste facere debet T[este] Nigello de Albinni Apud Winc[estram]