Charter Document - 05950120

Charter Document - 05950120


Charter Number: 05950120
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1113
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f158r)

Charter:

Ecclesia de Kingestuna subest parrochiali ecclesie de Wrde et hoc ab antiquo iure Iccirco cum ecclesia ipsa de Kingestuna dedicaretur cum cimiterio per domnum Osmundum episcopum duo ex monachis nostris Alfricus scilicet quondam prior et Motbertus illic ceterorum fratrum loco consistentes episcopo calumpniati sunt consuetudines matris ecclesie que est apud Wrdam Quo tempore Rainaldus preerat ecclesie abbatis regimine Itaque huiuscemodi imposita calumpnia postea a primis predicte uille senioribus consultum est uidelicet Radulfo de Bachepuz et Athelelmo quatinus annuatim ecclesie Abbendonie ad Pentecosten ab eis utrisque donarentur XVI denarii id est due ore et ad ecclesiam de Wrda similiter a singulis I acra I porcus et I caseus Sed mortuo Radulfo cum eius filius Henricus sibi succederet predictam persoluere pactionem neglexit Verum eo tempore non multo postimprouisa morte sublato ex hac uita frater eius Robertus heres illi factus est suarum rerum Qui tempore XL Abbendoniam ueniens regnante tunc Henrico rege et domno Faritio existente abbate promisit coram multis testibus ab illo deinceps se redditurum predictam pactionem