Charter Document - 05950117

Charter Document - 05950117


Charter Number: 05950117
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1114 - 1116
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f156v)

Charter:

Anno XV Henrici regis Willelmus Wintoniensis episcopus dum ecclesiam apud Clares dedicaret concessit ecclesie sancte Marie Abbendonie et abbati Faritio et omnibus successoribus eius post eum et monachis ipsius ecclesie locum sui hospicii quod est extra murum ciuitatis Wintonie iuxta portam scilicet septemtrionalem eiusdem urbis ab omni questu et consuetudine omnino in perpetuum quietum preter redditum duodecim denariorum qui ad festum sancti Michaelis officiali ipsius episcopi in eadem ciuitate sunt reddendi Huic conuentioni affuit prior monachorum de episcopatu domnus Gaufridus cum Antonio suo monacho et concessis fauit ita ut libenter episcopi preceptum reciperet quo iussit in capitulo monachis suis hec ab ipso referri et confirmari Hii testes interfuerunt Henricus archidiaconus eiusdem episcopi Stephanus archidiaconus Richerus et Alfricus archidiaconi et multi alii