Charter Document - 05950115

Charter Document - 05950115


Charter Number: 05950115
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1115
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f148r)

Charter:

Frater Radulfus indignus Cantuariensis ecclesie minister uenerabili domino et confratri Herberto Norwicensi dei gratia episcopo salutem et amicitiam et fideles orationes pro posse Quia notam sancte prudentie uestre non ignoramus reuerentiam et religiositatem domni abbatis Abbendonensis Faritii et totius congregationis illi a deo commisse non est opus uobis eam intimare Pro his igitur oratam esse uolumus caritatis uestre bonitatem quatinus gratia dei cuius sunt et nostri qui uester sum et ipsorum etiam qui amici uestri et filii esse profitentur quosdam fratres ecclesie in quadam ecclesia a quodam parrochiano uestro illis in elemosinam concessa paterna suscipiatis benignitate et consilium et auxilium pro ut potestis et scitis amicabiliter prebeatis Quod faciendo deus omnipotens diu conseruet incolumem sanctam paternitatem uestram nostri memorem Valete