Charter Document - 05950110
Charter Number: | 05950110 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1108 - 1116 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f150v) |
Charter:
Henricus rex Anglorum Roberto episcopo Linc et Thome de Sancto Iohanne et Nigello de Oilleio et omnibus baronibus francis et anglis de Oxenefordscira salutem Sciatis me concessisse escambium terre de Oxeneford iuxta ecclesiam sancte Fridesuithe quod fecerunt Rogerus episcopus Salesb[er]ie et Faritius abbas de Abbendona uidelicet ut abbas predictus et ecclesia sua teneat et habeat illam terram quam predictus episcopus ei escambiauit ita liberam et quietam ab omnibus consuetudinibus cum soca et saca et tol et team et infangentheof sicut ipse abbas melius tenuerat illam aliam terram quam episcopo escambiauit T[estibus] Roberto episcopo Linc et Herueo episcopo de Heli et Rann[ulfo] cancell[ario] et Rotberto filio regis et Rann[ulfo] Meschino Apud Radingas