Charter Document - 05950109
Charter Number: | 05950109 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f150v) |
Charter:
Mathildis Angl[orum] regina Roberto episcopo Lincoln et Thome de Sancto Iohanne et omnibus baronibus francis et anglis de Oxenefordscira salutem Sciatis quod Faritius abbas de Abbendona in curia domini mei et mea apud Wintoniam in thesauro ante Rogerum episcopum Salesb[er]iensem et Robertum episcopum Linc[olniensem] et Ric[ardum] episcopum Lund[oniensem] et Will[elmo] de Curceio et Adam de Portu et Turstino capellano et Waltero de Gloec[estra] et Herebert[o] cam[erario] et Willelm[o] de Erleio et Gosfr[ido] fil[io] Herberti et Will[elmo] de Enesi et Radulfo Basset et Goisfr[ido] de Magnauilla et Goisfr[ido] Ridel et Waltero archidiacono de Oxeneford et per librum de thesauro disratiocinauit quod Leuecanora manerium suum nichil omnino debet in hundredo de Peritona facere Sed omnia que debet facere tantummodo in hundredo de Leuecanora facere debet in quo hundredo habet ecclesia de Abbendona X et VII hidas T[estibus] Rogero episcopo Salesb et Willelmo de Curci et Adam de Portu Apud Wincestram