Charter Document - 05950106
Charter Number: | 05950106 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1108 - 1116 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f150r) |
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Ric[ardo] episcopo Lond et Hugoni de Boch[elanda] et omnibus baronibus suis francis et anglis de Londonia et de Middelsessa salutem Sciatis me dedisse sancte Marie de Abbendona et Faritio abbati unam mansam terre que fuit Aldewini in Suthstreta iuxta hospicium abbatis predicti Et uolo et precipio ut bene et quiete et honorifice teneat illam terram sicut quietius tenet ibi aliam terram suam T[estibus] Rogero episcopo Salesb et Gilliberto de Aquila et Otuero filio com[itis] et Grimbaldo medico et Waltero de Bellocampo Apud Westmoster