Charter Document - 05950099
Charter Number: | 05950099 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1110 - 1116 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f149v) |
Charter:
Nobilis quedam matrona Athelina de Iwreio uocata Abbendonensi in uilla lecto egritudinis diu irremediabiliter decubans apud locum qui Faincote dicitur hidam unam pro sui remedio perpetuo ea per omnia libertate et usu quibus et ipsa ad illud tempus potita ibidem est ad monasterii utilitatem ubi decubabat perpetualiter contulit Est quidem ipsa pecudum pasturis habilis Dies huius donationis is extitit quando sancti Augustini Cartaginensis episcopi memoria celebratur concurrentium V per computationem Post emensum uero annum ipsa defungitur Cuius die defunctionis presente clero plebe plurima immo abbate Faritio nondum etiam defuncte cadauere tumulatum exposito filia eiusdem Adeliz dicta maternum confirmauit donum sancte Marie in eius ecclesia Abbendonie deuote id conferendo Hec autem donatio facta est anno XI regni Henrici regis Rex quoque idem confirmatum subscripsit ita