Charter Document - 05950095

Charter Document - 05950095


Charter Number: 05950095
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1110
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f155v)

Charter:

Henricus rex Angl[orum] Rogero episcopo Salesb[er]ie et Hug[oni] de Boch[elanda] et omnibus baronibus suis francis et anglis de Berchescira salutem Sciatis me concessisse sancte Marie in Abbendonensi ecclesia et abbati Faritio et monachis duas hidas terre que sunt in Beneham quas Walterus filius Gotselini de la Riuera tenuit de Vnfrido de Bohun quas idem Vnfridus tenebat et in presentia mea reddidit predicte ecclesie perpetue remansuras Et uolo et precipio ut ita bene et honorifice illam terram teneat sicut melius et honorabilius tenet alias terras ecclesie T[estibus] Waltero de Meduana et Widone de Clermunt et Radulfo de Todeneio et Drocone de Monceio et Lu[p]ello de Brielual et Ricardo de Merei et Willelmo de Albinni et Rotberto de Dunestanuilla et Areto falconario et Patricio de Cadurcis Apud Romesiam in anno quando rex dedit filiam suam imperatori