Charter Document - 05950090
Charter Number: | 05950090 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1102 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Rotberto episcopo Lincol[ie] et W[illelmo] uic[ecomiti] de Oxeneford et omnibus baronibus suis francis et anglis de Oxenefordsira salutem Sciatis me concessisse ecclesie sancte Marie de Abbendona et monachis eiusdem ecclesie pratum nomine Kingesmed quod homines de Hancstesia soliti sunt habere ad firmam de Tillinc in perpetuum habendum pro XX solidis in unoquoque anno ita quod nullam aliam consuetudinem inde reddant Et in potestate eorum sit ut inde faciant quicquid uoluerint T[estibus] Rogero episcopo Salesb et Rotberto episcopo Lincol et Haimone dapifero et Willelmo de Curci et Willelmo uicecomite de Oxenefordscira et Teoldo capellano et Radulfo Basset et Aluredo de Lincolis Apud Westmoster