Charter Document - 05950089
Charter Number: | 05950089 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1102 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f148r) |
Charter:
Pratum quoddam situm est iuxta urbem Oxeneford Kingesmad appellatum regi quidem pertinens pernecessarium autem hominibus de uilla abbatie que Hangestesi dicitur pasturarum quippe suorum pecudum indigentes cernuntur Vnde cum apud regis prefectum et illius procuratorem loci pro illa pastura habenda multis in supplicationibus constituerentur et nunc priuato munere delinitus uix audiret nunc alias intendens sese quasi surdum petitoribus preberet abbas Faritius tum pro releuatione huius penurie suorum hominum tum pro eiusdem prepositi proterua exactione a rege inde remedium quesiuit Sed quia illud sibi funditus appropriare nequiuit saltem effecit ut pro XX solidis in anno reddendis in regis expensis regis pratum illud in feudo firmam perpetuo continerent eo tenore adeo libere quatinus nullus uicecomitum super eos ad censum predictum amplius abinde imponeret aut aliquid aliud consuetudinis pro hoc ab eis preter statutam pactionem exigeret De qua concessione regis littere huiusmodi ad comitatum Oxenefordscire ab eo tunc temporis sunt directe []