Charter Document - 05950064

Charter Document - 05950064


Charter Number: 05950064
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1106
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f149r)

Charter:

Ricardus Cestrensis comes et Ermentrudis comitissa mater eius Nigello de Oilli et Rogero filio Radulfi et omnibus baronibus de Oxenefordscira salutem et amicitiam Sciatis quia pro amore dei et anima patris mei et remissione nostrorum peccatorum concedimus hidam illam quam Droco de Andeleia dedit ecclesie Abbendonensi que est in loco qui dicitur Wdemundeslai Nos eidem ecclesie concedimus et auctorizamus perpetuo habendam solidam et quietam ab omni nostro seruitio Et Rogerus filius Radulfi et successores eius sint quieti in nostro seruitio quantum ad illam hidam pertinet Et defendimus ut nullo modo Rogerus uel alius per eum inquietet habitantes in terra illa Hoc autem fecimus et testimonio nostrorum baronum scilicet Willelmi filii Nigelli et Hugonis filii Normanni et Ricardi Balaste et Willelmi filii Anskitilli et Ricardi filii Nigelli et domni Goisfridi capellani et aliorum Hoc actum est in sexto anno regni Henrici regis in mense Maio in die Pentecostes Ista ergo comitis hinc regi intimata concessio eius edicto et auctoritate confirmatur uti in carta est uidere que compilationem rerum exquisitarum per abbatem Faritium continet