Charter Document - 05950063

Charter Document - 05950063


Charter Number: 05950063
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1100 - 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f149r)

Charter:

Comes autem Cestrensis Ricardus cum sua matre et melioribus suorum baronum secum postea Abbendonia in uilla hospicio receptus abbate Faritio interpellante et comitissa matre scilicet eiusdem comitis et eis qui simul aderant cunctis id fauentibus et consultantibus quicquid de predicta terra Wdemundeslea actitatum extitit comes ipse benefactum extulit et suo descripto roborauit Quod descriptum sigillo quidem matris signari constitit nondum enim militari baltheo cinctus materno sigillo littere quolibet ab eo directe includebantur Hac de re quod eo annotatur comitisse potius quam comitis sigillo signatur Cuius forma hec fuit []