Charter Document - 05950058
| Charter Number: | 05950058 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1107 - 1117 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f152v) |
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Faritio abbati de Abbendona salutem Si Hugo filius Turstini noluerit facere seruitium quod terre sue tibi pertinet in operatione parcorum et pontium et de omnibus aliis rebus tunc precipio ut tu ipse inde iusticiam facias ut omnia que facere debet faciat T[este] canc[ellario] Apud Pontem Arcarum
