Charter Document - 05950053

Charter Document - 05950053


Charter Number: 05950053
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1100 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f152v)

Charter:

Henricus rex Angl[orum] omnibus baronibus abbatie de Abbendona salutem Volo et uobis firmiter precipio ut faciatis wardam meam de Windresores sicut solebatis facere tempore Rainaldi abbatis et tempore fratris mei et sicut abbas Faritius uobis preceperit et sitis ei obedientes Et multum me piget de hoc quod preceptum eius non facitis uti facere deberetis T[este] [V]rsone de Abetot Apud Wareng[eford]