Charter Document - 05950046

Charter Document - 05950046


Charter Number: 05950046
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1102 - 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f161r)

Charter:

Concessit etiam abbas Faritius Roberto filio Willelmi Maledocti terram IIII hidarum in Westuna in feudum tenendam quam pater suus tenuerat ab antecessore ipsius Et hoc seruitium inde faciet scilicet quod ubicumque ecclesia Abbendonensis fecerit seruitium militum ipse pro dimidio milite seruitium faciat eiusdem ecclesie scilicet in custodia castelli in expeditione ultra et citra mare in dandis nummis pro milite in custodia regis et ceteris aliis seruitiis sicut alii milites ecclesie faciunt Homagium quoque fecit eidem abbati Hec terra prius seruitium III ebdomadarum tantum faciebat per annum