Charter Document - 05950037
Charter Number: | 05950037 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1102 - 1105 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f152r) |
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Roberto Linc[olie] et Rogero Salesb[erie] episcopo et Hugoni de Bochelanda et Willelmo de Oxeneford et omnibus baronibus suis francis et anglis de Berch[escira] et de Oxenefordscira salutem Sciatis me reddidisse et in perpetuum firmiter concessisse deo et sancte Marie de Abbendona et Faritio abbati et omnibus successoribus suis omnia dominia quicumque tenet ea quoquomodo teneat et ubicumque sint sicut ipsa abbatia ea habebat ea die qua pater meus rex Willelmus dedit Rainaldo abbati abbatiam de Abbendona Et uolo et firmiter precipio ut in pace et honorifice teneat et nulli a dominio monachorum ea dominia extrahere liceat T[estibus] Mathilde regina et Rogero episcopo Salesb[erie] Apud Westm[onasterium] in natale Domini