Charter Document - 05950036
Charter Number: | 05950036 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1102 - 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f152r) |
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Rogero episcopo Salesb[erie] et Roberto episcopo Linc[olie] et Hug[oni] de Boch[elanda] et Willelmo de Oxeneford et baronibus suis omnibus et fidelibus francis et anglis de Berch et Oxeneford scira salutem Sciatis me concessisse et in perpetuum firmiter reddidisse deo et sancte Marie de Abbendona et Faritio abbati et omnibus successoribus suis omnia dominia quicumque tenet ea quocumque modo et ubicumque sicut eadem ecclesia habebat ea die quando pater meus rex Willelmus dedit Rainaldo abbati abbatiam de Abbendona T[estibus] Mathild[e] regina et Rogero episcopo Salesb[erie] et [W]ald[rico] cancell[ario] et W[illelmo] Werelwast Apud Westm[onasterium] in natale Domini