Charter Document - 05950026
Charter Number: | 05950026 |
---|---|
Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1100 - 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f146r) |
Charter:
Gosfredus de Ver Albrici senioris filius Albrici iunioris frater suorum fratrum in nascentia primus ac ideo in hereditate paterna successor futurus tam morum quam parentum generositate admodum inclitus abbatem medendi se gratia ad Faritium contulit erat enim graui irretitus morbo Tribus ergo ab abbate ei cura mensibus impensa ea qua pulsabatur conualuit molestia Sed quia contra mortem nulla est medecina alius morbus hunc occupat cogens decedere uita Itaque instante temporis ipsius articulo idem eger ecclesiam sui patrimonii de uilla Kinsuetuna patre suo Albrico et matre sua Beatrice unacum fratribus suis idem concedentibus perpetua donatione Abbendonensi monasterio contulit cum duarum hidarum duodecies XX acris terra disterminata et insuper unius uirgate portione Cuius doni auctoritatem regis quoque huiusmodi confirmauit edictum