Charter Document - 05950024

Charter Document - 05950024


Charter Number: 05950024
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1101 - 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f155r)

Charter:

Anno XIIII Henrici regis Walterius fossatarius cum coniuge sua dimisit et clamauit quietam dimidiam hidam apud uillam Dumeltuna in manu Faritii abbatis tam a se quam ab omnibus suis heredibus Forisfecerat enim eam multis in causis et ideo se purgare non ualens per singula consilio sapientum quod tenebat ecclesie et abbati predicto ut dictum est dimisit et abbas dedit ei XXX solidos et IIII somas segetum pro hac re Et hoc factum est coram his testibus Grimmundo abbate Wincelcumb de uicinis Abbendone Radulfo Basset Ricardo de Grai de hominibus abbatis Faritii Rainbaldo Radulfo camerario