Charter Document - 05950020

Charter Document - 05950020


Charter Number: 05950020
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1101 - 1105
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f146r)

Charter:

Henricus rex Angl[orum] Rotberto episcopo Lincolie et Willelmo uic[ecomiti] de Oxenef[ord]a et omnibus baronibus francis et anglis de Oxenefordscira salutem Sciatis quod concedo sancte Marie de Abbendona [et monachis eiusdem loci perpetuo habendam] ecclesiam de Niweham et terram et decimam totam ipsius manerii et alia que ad ipsam ecclesiam pertinent et piscariam cum omnibus sibi pertinentibus sicut Willelmus de Curci dapifer meus eis dedit et concessit T[estibus] Rannulfo episcopo Dunelmensi et Rogero Bigod Per Goisfridum Peccatum Apud Corneb[er]iam in die sancti Luce euuangeliste