Charter Document - 05950018
| Charter Number: | 05950018 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Abingdon Abbey Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1101 - 1102 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Cotton MS Claudius C IX (f151v) |
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Hug[oni] de Boch[elanda] et Willelmo uicecomiti de Oxeneford salutem Precipite ex mei parte hominibus uestrorum uicecomitatuum ut ipsi sicut me diligunt ueritatem omnino dicant de tribus uirgatis terre quas Rualuc[us] de Abrincis reclamat Et si pertinent ad manerium quod ego ei dedi de Estantona habeat ipse Sin autem habeat ipsa abbatia de Abbendona T[este] [R]ogero cancell[ario] Per [P]agen Basset Apud Grentebruge
