Charter Document - 05950012

Charter Document - 05950012


Charter Number: 05950012
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1100 - 1101
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f150v)

Charter:

Henricus rex Angl[orum] baronibus suis et uic[ecomitibus] et ministris suis salutem Prohibeo ne aliquis disturbet ullo modo carreiam sancte Marie de Abbendona nec aliquid aliud quod sit dominicum abbatis uel monachorum eius uel per terram uel per aquam disturbet Sed in pace eat et redeat quicumque rem suam siue uictum siue aliquod aliud quod ad opus ecclesie pertineat conduxerit T[este] W[illelmo] cancell[ario] Apud Londoniam