Charter Document - 05950011

Charter Document - 05950011


Charter Number: 05950011
Cartulary Title: Abingdon Abbey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1101
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f143v)

Charter:

Positio ergo loci Abbendonensis in census redditione post abbatis Rainaldi obitum IIII et paulo plus dimidii annorum ad tempus computata est In quo spacio Motbertus ecclesie huius monachus curam rerum infra extraue ministrabat non ecclesie prouectibus sed regii marsupii mercibus Cuius noticie insinuatum est quia Hugo de Dun de terra Lechamstede que sibi ad tempus credita fuerat suggereret regi quatinus accepto pretio sibi ea libere uti et suis posteris eius dono permitteretur Quare comitis Mellentis Roberti senioris ope adiutus regi tantundem census quantum in uadimonio eadem terra fuerat posita id est XX libras dedit et eo dato terram edicto regio recepit predicto Hugone habente quicquid exituum inde processerat dum in manu eandem tenuisset Itaque postea causa consultuum suorum negotiorum Herberto regis cubiculario et thesaurario delegatione commendaticia assignauit et hoc quamdiu publicam huius loci actionem procuraret Similiter et Hugoni de Bochelanda tres hidas apud Hanni eadem consideratione commisit eo quod et Berchescire uicecomes et publicarum iusticiarius compellationum a rege constitutus existeret