Charter Document - 05940176
Charter Number: | 05940176 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1129 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hato gratia Dei Trecassine sedis episcopus Rogero Deruensi abbati et cunctis successoribus eius legaliter substituendis imperpetuum Officii nobis a Deo commissi uigilantia et auctoritatis ecclesiastice disciplina iustis debet peticionibus annuere iniustis obuiare Vnde sidelium posteritati mandere curamus fratres Deruensis ecclesie ad nos uenisse donum et munimen priuilegii bone memorie Philippi predecessoris nostri super ecclesias tam Belforti quam Villareti sibi datas pretendisse et ut id ipsum nostre auctoritatis munimine roboraremus humiliter implorasse Nos autem humilitati eorum mansuetudinis nostre autem inclinantes consilio fratrum nostrorum et precipue Manasse archidiaconi ad quem hoc familiarius pertinebat iuste peticioni eorum annuimus donum predecessoris nostri quia probandum erat probauimus et secundum tenorem litterarum quas ab illo habebant nostras et fecimus et firmauimus id est quidquid pertinet ad presbiterium ecclesiarum tam Belforti quam Villareti eis concedimus pretera quicquid de manibus laicorum quod ad easdem ecclesias pertineat siue iam ereptum est siue adhuc eripietur eis donamus integre et inuiolabiliter possidendum saluis tamen in his omnibus iustitiis et consuetudinibus nostris Hec omnia sicut petebant pro anime nostre remedio eisdem fratribus gratanter concessimus et ne qua eis in posterum inde calumpnia noceat et honestorum uirorum qui his interfuerunt testimonio et nostre auctoritatis priuilegio concessa subsignamus et roboramus S Manasse archidiaconi de Rumilleio S Tegeri decani S Hugonis decani S Vualteri de Fossiaco [] Acta sunt hec Trecis anno ab incarnatione Domini Millesimo Centesimo Vicesimo Nono sexto nonas Martii regnante Ludouico rege Francorum