Charter Document - 05940175

Charter Document - 05940175


Charter Number: 05940175
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1126
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

[Honorius episcopus seruus ser]uorum Dei dilecto filio Rogerio abbati et monasterio Deruensi quod est in honore [sanctorum apostolorum Petri et Pau]li constructum eiusque successoribus in perpetuum substituendis Iustitie cultus et in[superabilis fortitude] exigit seruorum Dei et maxime cenobitarum consultationibus prouidere et exteriorum incursio[nibus obviare Tuis] igitur dilecte fili Rogeri suggestionibus aurem accomodantes munimus Deruensem ab[batiam per priuilegium apostolice] auctoritatis ab omnibus ecclesiastice uel secularis persone [inquietudi]nibus et quia iuri [Romano a primis funda]toribus dicatum est quicquid ad ipsum monasterium pertinet [sub nostra prot]ectione consti[tuimus Dona etiam a regi]bus comitibus uel quibuslibet hominibus eidem ecclesie coll[ata nostra a]uctoritate firma[mus Priuilegium etiam a Be]rtoendo Cathalaunensi episcopo a Rigoberto metropol[itano Reme]nsi indultum sicut [ibidem continetur et Iohannis] papali auctoritate firmatum relegimus apostolice se[dis sententia] roborandum duxi[mus Villam etiam que di]citur Olunna in qua est ecclesia in honore [sancti Desiderii q]uam quondam Lotharius [rex et Boso comes nostre ecc]lesie tradiderunt sub emunitate [libertate tibi successor] busque tuis adsignamus [Ecclesias etiam Bre]onensis castri a fratre et coepiscopo [nostro Hatone uobis concessas] et nos concedimus et [deuotionem eius super] hoc adprobamus [Ego Honorius] catholice ecclesia episcopus SS Datum Laterani per manum Aymerici sancte [Romane ecclesie diaconus cardinalis] et cancellarii Idibus Aprilis Indictione iiii Dominice incarnationis anno MC [uicesimo octauo Pontificatus] domni Honorii secundi pape anno ii