Charter Document - 05940174

Charter Document - 05940174


Charter Number: 05940174
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Philippus gratia Dei Trecorum episcopus Notifico omnibus sancte Dei ecclesie filiis comitem Breonensem Airardum ad nos uenisse et de tortitudine quam ecclesie sancti martyris Leodegarii in uilla que Requiniacacurtis dicitur in pago Breonensi inferebat se culpabilem reddidisse Denique pater eius bone recordationis Gualterus et mater ipsius Gualteri Petronilla ipsam uillam libertauerant et a predecessoribus nostris episcopis eidem ecclesie libertatem inpetrauerant Vnde ipse comes Airardus iusticiam infra sepes ipsius uille et prius in presentia baronum suorum guerpiuit et postmodum in curia nostra coram uenerabilibus ecclesie nostre personis recognouit Quod etiam sub anathemate firmari fecit Si quis ergo uel ipse uel aliquis heredum eius hoc infirmare uoluerit communione ecclesiastica careat et memoria eius de terra uelociter pereat S Philippi episcopi S Drogonis archidiaconi cum aliis